monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 33, 4
Sed iam iste superbus et arrogans qua sententia convincatur audiamus. De duobus quippe ei debitoribus paradigma opponitur, quorum unus minus, et alius amplius debet; utrorumque debito dimisso, quis amplius largitorem debiti diligat, interrogatur. Quibus verbis protinus ille respondit: Ille plus diligit cui plus dimittitur. Qua in re notandum est quia dum sua sententia Pharisaeus convincitur, quasi phreneticus funem portat ex quo ligetur. Enumerantur ei bona peccatricis, enumerantur mala falsi iusti, cum dicitur: Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrymis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti; haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos. Post enumerationem vero subinfertur sententia: Propter quod dico tibi: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quid, fratres mei, esse dilectionem credimus, nisi ignem? et quid culpam, nisi rubiginem? Unde nunc dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Ac si aperte diceretur: Incendit plene peccati rubiginem, quia ardet valide per amoris ignem. Tanto namque amplius peccati rubigo consumitur, quanto peccatoris cor magno charitatis igne concrematur. Ecce ea quae ad medicum venerat aegra sanata est, sed de salute eius adhuc alii aegrotant. Nam simul discumbentes conquesti sunt, intra se dicentes: Quis est hic qui etiam peccata dimittit? Sed coelestis medicus aegros non despicit, quos etiam de medicamento fieri deteriores videt. Eam autem quam sanaverat per pietatis suae sententiam confirmat, dicens: Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Fides etenim salvam fecit, quia hoc quod petiit posse se accipere non dubitavit. Sed ipsam quoque spei certitudinem iam ab illo acceperat, a quo per spem etiam salutem quaerebat. In pace autem ire praecipitur, ut a veritatis itinere in viam scandali ulterius non derivetur. Unde et per Zachariam dicitur: Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis . Tunc enim gressus nostros in viam pacis dirigimus, quando per illud actionum iter pergimus, in quo ab auctoris nostri gratia non discordamus. 5. Haec, fratres charissimi, historica expositione transcurrimus; nunc vero, si placet, ea quae dicta sunt mystico intellectu disseramus. Quem namque Pharisaeus de falsa iustitia praesumens nisi Iudaicum populum, quem peccatrix mulier, sed ad vestigia Domini veniens et plorans, nisi conversam gentilitatem designat? Quae cum alabastro venit, unguentum fudit, retro secus pedes Domini stetit, lacrymis pedes rigavit, capillis tersit, eosdemque quos infundebat et tergebat, pedes osculari non desiit. Nos ergo, nos illa mulier expressit, si toto corde ad Dominum post peccata redeamus, si eius poenitentiae luctus imitemur. Quid namque unguento, nisi bonae odor opinionis exprimitur? Unde et Paulus dicit: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco . Si igitur recta opera agimus, quibus opinionis bonae odore Ecclesiam respergamus, quid in Domini corpore nisi unguentum fundimus? Sed secus pedes Iesu mulier stetit. Contra pedes enim Domini stetimus cum, in peccatis positi, eius itineribus retinebamur. Sed si ad veram poenitentiam post peccata convertimur, iam retro secus pedes stamus, quia eius vestigia sequimur quem impugnabamus. Lacrymis mulier pedes eius rigat. Quod nos quoque veraciter agimus, si quibuslibet ultimis membris Domini per compassionis affectum inclinamur, si sanctis eius in tribulatione compatimur, si eorum tristitiam nostram putamus. Capillis mulier pedes quos rigaverat tersit. Capilli quippe superfluunt corpori. Et quid abundans terrena substantia, nisi capillorum speciem tenet? Quae dum ad usum necessitatis superfluit, etiam abscissa non sentit. Capillis ergo pedes Domini tergimus, quando sanctis eius, quibus ex charitate compatimur, etiam ex his quae nobis superfluunt, miseremur, quatenus sic mens per compassionem doleat, ut etiam larga manus affectum doloris ostendat. Rigat namque lacrymis Redemptoris pedes, sed capillis suis non tergit, qui utcunque proximorum dolori compatitur, sed tamen eis ex his quae sibi superfluunt non miseretur. Plorat et non tergit, qui verba quidem doloris tribuit, sed non ministrando quae desunt vim doloris minime abscidit. Osculatur mulier pedes quos tergit. Quod nos quoque plene agimus, si studiose diligimus quos ex largitate continemus, ne gravis nobis sit necessitas proximi, ne ipsa nobis eius indigentia quae sustentatur fiat onerosa, et cum manus necessaria tribuit, animus a dilectione torpescat